sit. Avus enim magnificentiae vestrae magnificus dominus dominus Melicheor Balas¬
sa, (cuius nomen utinam feliciter gerat magnificentia vestra) guantus fuerit notum est
cum Mahometistis, tum quoque Transsylvanis, contra quos pro caesareae maiestatis,
Ferdinandi imperatoris, castris strenue pugnavit et saepius victoriam obtinuit. Avus
vero — sanctae memoriae — genitricis magnificentiae vestrae magnificae dominae do¬
minae Helenae Zrini etc. parens, qui fere fuit sui temporis murus et propugnaculum
Hungariae, etiam magno ad virtutem consequendam spectaculo magnificentiae vest¬
rae esse potest. Quid vero de superstitis [A3v] ex mera Dei misericordia, magnificen¬
tiae vestrae parente, magnifico domino domino Stephano Balassa, dicam virtutibus?
Cui in sincera absque hypocrisi, pietate his oculis parem, inter coequales eius ordinis
homines — Deum testor — non vidi. Horum, inquam, maiorum magnificentiae vestrae
nobilitas et plena famae virtus ad imitationem magnificentiae vestrae sufficerent licet.
Nihilominus tamen hoc libello, eo potissimum fine magnificentiae vestrae donare
et ornare volui, ut hoc veluti singulari et novo incitamento magnificentiam vestram
ad virtutem amplectendam, amandam, fovendam ex officio meo admoneam. Video
enim illam aetatem iam magnificentiam vestram ingressam, qua aetate Hercules cum
a voluptate et virtute, utram ex duabus [A4r] imitari vellet tentabatur. Aliud est unde
motus magnificentiae vestrae hunc scholasticorum exercitiorum libellum dedicatum
esse percupiam: singularis et sincerus in me amor magnificentiae vestrae quo me cum
privatim studiis in aula paterna magnificentiae vestrae incumberet, una cum domino
Mathia Carthicio, praeceptore suo, viro in arte poetica lynce oculatiori, complexa est,
et multis benevolentiae signis affecit. Persuasum itaque mihi habeo, magnificentiam
vestram eo quo a me proficiscitur animo, hunc studiorum meorum fetum accepturam
et suo favore sustentaturam.
Porro rationes propter quas haec mea et amicorum carmina - licet forsitan luce
indigna — prelo submittenda iudicabantur sunt istae: [A4v]
1. Experiuntur artis poeticae amatores, quam sit hoc studium nostrae praecipue
nationis hominibus laboriosum, adeo ut mirum sit nos simplici oratione vix balbutire
posse, respectu eorum qui Latinitatem et solidam eruditionem a parentibus et veluti
cum lacte materno hauriunt. Labor autem difficilior, maiorem animi voluptatem pa¬
rit, ideoque situ obduci, ac minime perire debet.
2. Secunda facti mei ratio est gratitudo erga carissimos parentes, patriam, praecep¬
tores, Maecenates, etc. quorum auxiliis - Deo favente — studia poetices, veluti per
manus mihi sunt tradita et sumptibus, fructu paene maioribus aucta.
3. Amor amicorum et personarum, quarum nomina versibus his [A5r] celebrantur.
Licet enim quidam eorum iam caelestem patriam occuparint, quidam vero locorum
distantia a me disiuncti sint, tamen et alibi degentium et vita hac mortali defuncto¬
rum, memoria semper quoadusque vixero, erit mihi gratissima.
4. Ideo commisi mea iuvenilis aetatis studia prelo, ut iuventutem litterariam, pra¬
ecipue vero liberos et posteros carissimae patriae meae Trenczinienses, paradigmate
hoc admoneam, ut hac ingenua poeseos arte et Deum celebrare, et notitiam ac favorem
apud optimos quosque sibi conciliare contendant, id quod versibus his fit manifestum: