OCR
[Bejegyzés 1] Libellus exercitiorum poeseos scholasticorum, propter tirones artis versificatoriae, ut quomodo ea comparanda, promovenda, amanda et conservanda sit, exemplum capiant, in lucem editus. Authore Valeriano Mader, Trencziniensi. (1.) [[A1r]] Magna fuit quondam sacri reverentia vatis, Inque pari pretio carmen et author erant. Carmina nunc tantum, si non sunt dura, leguntur, Carminis authori nullus habetur honor. 2. [A2r] Epistola dedicatoria. Spectabilis ac magnifici domini domini Stephani Balassa de Gyarmath et in Detrek6, nec non dapiferi sacrae caesareae regiaeque maiestatis etc. optimae indolis filio magnifico domino domino Melicheori Balassa, Valerianus Mader Trencziniensis gratiam Dei incrementum animi et corporis bonorum ex animo precatur Sapienter dictum est, spectabilis ac magnifice domine, a Palingenio, nostri temporis philosophorum facile principe: Spes famae solet ad virtutem impellere multos. Cum enim rara praemia veram virtutem comitentur, quam consequi labor est omnium maximus, plerosque solius bonae famae studio, quae si cum approbatione bonae conscientiae fit, laudem meretur, ita inflammari videmus, ut sudoris per quem gloriam consequi et culmen illud litterae Pythagoricae conscendere anhelant, obliti nulla difficultate ab ea abstrahi patiantur. Ad eum itaque virtutis et famae scopum, ut magnificentiam vestram per se currentem, veluti complosione manuum concitem, eo fine magnificentiae vestrae hoc libello, a studio cui nunc addicta est magnificentiae vestrae non alieno, donare, et sub nomine eiusdem magnificentiae vestrae in manus scholasticae iuventutis emittere, iudicio et suasu optimorum quorumque admonitus, destinavi. Licet autem vel exemplo maiorum suorum, quorum fama cum totius inclitae Hungariae fines, tum quoque longe dissitarum nationum rumoribus, [A3r] ob victorias super hostes Christianitatis obtentas, complevit, magnificentia vestra ad recte agendum inflammari pos1-2 Magna fuit ... erant] Ov. fast. 5, 57-58: ,magna fuit quondam capitis reverentia cani, / inque suo pretio ruga senilis erat.” 259