OCR Output

[Bejegyzés 1]

Libellus exercitiorum poeseos scholasticorum, propter tirones artis
versificatoriae, ut quomodo ea comparanda, promovenda, amanda et
conservanda sit, exemplum capiant, in lucem editus.

Authore Valeriano Mader, Trencziniensi.

(1.)
[[A1r]]
Magna fuit quondam sacri reverentia vatis,
Inque pari pretio carmen et author erant.
Carmina nunc tantum, si non sunt dura, leguntur,
Carminis authori nullus habetur honor.

2.
[A2r]
Epistola dedicatoria.

Spectabilis ac magnifici domini domini Stephani Balassa de Gyarmath et in
Detrek6, nec non dapiferi sacrae caesareae regiaeque maiestatis etc. optimae
indolis filio magnifico domino domino Melicheori Balassa, Valerianus Mader
Trencziniensis gratiam Dei incrementum animi et corporis bonorum ex
animo precatur

Sapienter dictum est, spectabilis ac magnifice domine, a Palingenio, nostri temporis
philosophorum facile principe: Spes famae solet ad virtutem impellere multos. Cum enim
rara praemia veram virtutem comitentur, quam consequi labor est omnium maximus,
plerosque solius bonae famae studio, quae si cum approbatione bonae conscientiae fit,
laudem meretur, ita inflammari videmus, ut sudoris per quem gloriam consequi et
culmen illud litterae Pythagoricae conscendere anhelant, obliti nulla difficultate ab ea
abstrahi patiantur. Ad eum itaque virtutis et famae scopum, ut magnificentiam vest¬
ram per se currentem, veluti complosione manuum concitem, eo fine magnificentiae
vestrae hoc libello, a studio cui nunc addicta est magnificentiae vestrae non alieno, do¬
nare, et sub nomine eiusdem magnificentiae vestrae in manus scholasticae iuventutis
emittere, iudicio et suasu optimorum quorumque admonitus, destinavi. Licet autem
vel exemplo maiorum suorum, quorum fama cum totius inclitae Hungariae fines, tum
quoque longe dissitarum nationum rumoribus, [A3r] ob victorias super hostes Chris¬
tianitatis obtentas, complevit, magnificentia vestra ad recte agendum inflammari pos¬

1-2 Magna fuit ... erant] Ov. fast. 5, 57-58: ,magna fuit quondam capitis reverentia cani, / inque suo pretio
ruga senilis erat.”

259