OCR
c) Általában Benedictio candelae AD 1774, 199. V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus Domine Jesu Christe, Fili Dei vivi, benet+dic candelam istam, et infunde ei per virtutem sancti crutcis benedictionem coelestem, ut quibuscunque locis accensa fuerit, discedant principes tenebrarum cum omnibus ministris suis ab habitationibus illis, nec praesumant amplius molestare servientes tibi omnipotenti Deo. Qui vivis etc. Aspergatur aqua benedicta. d) Szent Balázs napján Benedictio candelarum in festo S. Blasii episcopi et martyris AD 1774, 200-201. V. Adjutorium nostrum in nomine domini. R. Qui fecit coelum et terram. V. Domine exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Oremus Omnipotens et mitissime Deus, qui omnium mundi rerum diversitates, solo verbo creasti; et ad hominum reformationem, illud idem verbum, per quod facta sunt omnia, incarnari voluisti; qui magnus es et immensus, terribilis atque laudabilis, ac faciens mirabilia; pro cujus fide, confessione, gloriosus martyr et pontifex Blasius, diversorum tormentorum genera non pavescens, martyrii palmam feliciter est adeptus; quique eidem inter caeteras gratias, hanc praerogativam contulisti; ut quoscunque gutturis morbos, tua virtute curaret; majestatem tuam suppliciter exoramus, ut non inspectu reatus nostri, sed etiam placatus meritis et precibus, hanc cerae creaturam bene+dicere ac sancti+ficare, tua venerabili pie299